

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 22
Ego autem,etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare.Omnis qui irascitur.Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.